De oudejaarsrede: Florentius vander Haer
Uit: Florentii vander Haer, de initiis tvmvltvvm Belgicorvm : ad serenssimvm
D.D Alexandrvm Farnesivm Parmæ et Placentiæ dvcem libri dvo ... - Dvaci : ex
officina Ioannis Bogardi, 1587. Geciteerd naar de tweede editie: Leuven, 1640,
pp. 274-276
Relectis in Senatu mandatis, sententias eas dicunt plerique, uti sufficere
eam formulam affirmarent. Rogatus Orangius in hanc sententiam proloquitur:
Fallimus, fallimurque, dum istis in speciem obsequiosis sermonibus aeque morbum
ac medicinam dissimulamus; plane atque ingenue id, quod res est, explicare Regi
nos oportet, ferre enim moram res diutius non potest: Initio quassatam vicinis
Regnis Provinciisque Religionem, eam in Belgio accepisse iniuriam, ut vetere
Edictorum quaestionumque severitate, novorumque Episcoporum instituto, ac
profligata Clericorum vita, tenere, quam consuesset, dignitatem diutius non
possit; rem istam simpliciter, nulla verborum ambage, explicari Regi debere.
Deinde non ferre subditos profanorum iudicum intemperiem: esse enim plerosque
ita corruptos, ita diffidiis atque odiis infames, ut tenere in officio homines
diutius non possint, cuiuscemodi essent illae turpissimae Cancellarii Brabantini
et Consiliarii Masii simultates. Accedere, quod Regia negotia procurari nisi uno
in Senatu non oporteret: fieri enim ista Curiarum divisione, ut ad se singulae
rem raperent, totamque istis contentionibus Remp[ublicam] turbarent. Praeterea,
legi in Senatum plures prudentes, atque eos viros debere, quorum penes populum
probata auctoritas existeret. Postremo ostendi Regi oportere, quam nulla ratione
decreta Concilii Tridentini observari conveniat. Vicinas esse hasce Provincias
Germaniae, quae non Protestantium modo, sed et Catholicorum Principum
auctoritate hoc illud Concilium gravissimis de causis recusaret: persuaderi Regi
debere, uti connivere Parmensem ad huius Concilii executionem patiatur.
Faciendum id quoque, ut de quaestionis in haeresin severitate Rex decedat:
Catholicum se Orangium existere, neque ab ea sese Religione abduci ullatenus
posse; probari sibi nihilominus eam Regum consuetudinem non posse, ut suo
arbitrio ac iussu fidem Religionemque intra quos vellent terminos coercerent.
Atque ista Orangius gravi oratione, eaque verborum prolixitate, ut extracto in
horam septimam vespertinam Senatu, re infecta discederetur. Viglius dimisso
Senatu domum reversus, quod eo rem perductam animadverteret, ut Regii Senatores
de summa rerum, de Religione, de vetere Reip[ublicae] forma, nova profiteri
consilia non auderent, deiectus animo atque anxius totam ita noctem insequentem
insomnis variis secum consiliis volutat, ut sive ea ratione, sive qua occulta vi
morbi mane de lecto consurgens, inter manus ministrorum apoplexia corriperetur,
et venire in Senatum nisi mensibus aliquot post restituta valetudine non posset.
Absente itaque Vigilio, auctore Orangio in eam sententiam mandata Hopperus
describit, ut a Viglio conceptae formulae nonnulla adjicerentur.