De oudejaarsrede: Viglius van Aytta
Uit: Vita Viglii ab Aytta Zuichemi ab ipso Viglio scripta, ejusque, nec non
Joachimi Hopperi et Joannis Baptistæ Tassii Opera historica aliaque analecta ad
historiam scissi Belgii potissimum attinentia ... / collegit, digessit, notisque
illustravit C.P. Hoynck van Papendrecht ... - Hagæ Comitum, : apud Gerardum
Block, 1743, deel III, paragraaf 88, p. 41-42
… ubi ad Principem Auriacensem dicendi suffragium
ordo pervenit, ipse dixit, apertè loquendum esse, atque non longiùs
dissimulandum, cùm haec Respublica diutiùs in hoc rerum statu consistere non
posset. Primum siquidem in tantâ vicinorum omnium circa Religionem contentione
mutationeque, impossibile omnino esse, Placcatis, Inquisitoribus, Episcopisque,
ac in tanta potissimùm Ecclesiasticorum corruptela veterem Religionis statum
consistere posse; quod Regi clarè dicendum esset. Secundò, quod justitiae
administrationem sub his Judicibus et Consiliariis qui corrupti essent, odiisque
ac inimicitiis inter se certarent (allegans Cancellarii Brabantiae ac Masii
exemplum) subditi longiùs ferre nequirent. Tertiò cùm res curiae in tria
Consilia distributae essent, ea mutuo sese impedire, ac alterum alteri detrahere,
nec meliora esse speranda, donec uni omnia subjicerentur. Quartò, quod ad
Consilium Statûs plures deligendi essent viri magni et excellentes, quorum apud
populum auctoritas esset. Quintò, errare Regem graviter, qui caeteris omnibus,
etiam Catholicis Principibus Germaniae, Concilium Tridentinum aspernantibus,
multisque rationibus impugnantibus, ipse credat hanc provinciam ipsis adeo
vicinam posse ad eorum Decretorum observationem adduci. Quam-ob-rem rectiùs eum
facturum, si, quod ipsi faciunt, itidem dissimulet, Placcatorumque poenam tollat,
modereturve. Et quamquam ipse Catholicae Religione adhaerere constituerit, non
posse tamen ei placere, velle Principes animis hominum imperare, libertatemque
Fidei et Religionis ipsis adimere.